HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT V: Quid fecerint abeunte Domino

#Luc. XXIV#Act. I

De loco Ascensionis dixit Sulpicius episcopus, Hierosolymitanus, quia ibi cum postea aedificata esset Ecclesia, locus ille in quo institerunt vestigia Christi ascendentis, nunquam potuit sterni pavimento, imo resiliebant marmora in ora collocantium. Calcati etiam pulveris a Domino, hoc dicit esse documentum, quia vestigia impressa cernuntur, et eamdem adhuc speciem, velut pressus vestigiis, terra custodit. Cum jam Dominus raptus esset a conspectu eorum, adhuc tamen suspensis vultibus, stabant aspicientes in coelum, cum potius reverti in Hierusalem debuissent, quia dictum erat eis: Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Et ne diutius ibi morarentur, missi sunt angeli instruentes eos. Unde sequitur: Cumque intuerentur in coelum euntem illum, id est illo abeunte, ut accusativus ponatur pro ablativo absolute, pro quo ponitur genitivus in Graeco. Vel cum prius intuerentur euntem illum, et adhuc intuerentur in coelum, ecce duo viri, id est duo angeli in forma viri, astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt.